Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 16 de junio de 2017

MISA DE DESAGRAVIO A LAS OFENSAS COMETIDAS CONTRA EL SANTÍSIMO SACRAMENTO

 
MISSA PRO REPARATIONE INJURIARUM ILLATARUM CHRISTO IN SANCTISSIMO SACRAMENTO.

Introitus. Ps. 73, 3; 7 et 10. Quánta malignátus est inimícus in sancto! In terra polluérunt tabernáculum nóminis tui, Dómine. Úsquequo, Deus, irrítat adversárius nomen tuum in finem? (T. P. Allelúja, allelúja). Ps. Ibid., 2. Ut quid, Deus, repulísti in finem? Irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Geméntes ac doléntes super cunctis abominatiónibus, quæ fiunt in domo tua, propítius réspice, Deus omnípotens: et pro contuméliis, quibus in Sacraménto sui amóris impétitur Dóminus Jesus: ipsum fac pro nobis esse propitiatiónem. Qui tecum vivit.
 
Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Hebr. 10, 22-31.
 
Fratres: Accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala, et ablúti corpus aqua munda, teneámus spei nostræ confessiónem indeclinábilem (fidélis enim est qui reprómisit), et considerémus ínvicem in provocatiónem charitátis, et bonórum óperum: non deseréntes collectiónem nostram, sicut consuetúdinis est quibúsdam, sed consolántes, et tanto magis quanto vidéritis appropinquántem diem. Voluntárie enim peccántibus nobis post accéptam notítiam veritátis, jam non relínquitur pro peccátis hóstia, terríbilis autem quǽdam exspectátio judícii, et ignis æmulátio, quæ consumptúra est adversários. Írritam quis fáciens legem Móysi, sine ulla miseratióne duóbus vel tribus téstibus móritur: quánto magis putátis deterióra meréri supplícia qui Fílium Dei conculcáverit, et sánguinem testaménti pollútum dúxerit, in quo sanctificátus est, et spíritui grátiæ contuméliam fécerit? Scimus enim qui dixit: Mihi vindícta, et ego retríbuam. Et íterum: Quia judicábit Dóminus pópulum suum. Horréndum est incídere in manus Dei vivéntis.
  
Graduale. I Mac. 4, 38-39. Vidérunt altáre profanátum, et scidérunt vestiménta sua, et planxérunt planctu magno.
℣. Ibid, 39-40. Imposuérunt cínerem super caput suum, et cecidérunt in fáciem super terram, et clamavérunt in cœlum.
  
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 68, 10. Zelus domus tuæ comédit me, Dómine: et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me. Allelúja.

SECUENCIA “Plange, Sion, muta vocem”
Plange, Sion, muta vocem;
Da laméntum, et atrócem
Die furórem hóminum.
 
Multum amans, multum plora:
Erit Deo laus decóra,
Vivus horror críminum.
 
Non est Deo jam litáre;
Non hánc cœnam manducáre;
Quæ dat vita vívere.
 
Cædi rursum destinátur,
Rursum probris saturátur,
Qui nos venit quærére.
 
Quam nefánde nuntiátur,
Quam indígne renovátur
Crucis impropérium!
 
Tradit, negat, fugit discípulus
Dux, rex, miles, sacérdos, pópulus,
Urgent Deicídium.
  
Amor Dei quod expréssit,
Ad salútem quod concéssit,
Transit in judícium.
 
Sanctus hic pollúitur,
Vero contradícitur,
Fert Bonus oppróbrium.
 
Agnus idem cœli thronum,
Et altáris factat donum;
Quam divérso prétio?
 
Cœlo lux est, nox in ara.
Laus in cœlis, hic amára
Instat contradíctio.
 
Cœlo pláudunt qui gaudéntes
Hic acérbe condoléntes,
Adstant pacis núntii.
 
О vos, tristes ululáte,
Iram in vos formidáte
Veniéntem, ímpii.
 
Agnis agnus, hædus hædis,
Pura mundis, tetra scedis
Dat reférre prǽmia.
 
Ara Christi se mactántis
Fit tríbunal judicántis:
Fertur jam senténtia.
 
Sermo durus vobis sonat,
Quem sincéra fides tonat
Exit Termo dúrior.
 
Ad hanc cœnam non intráre,
In ætérnum non gustáre
Damnat Rex sevérior.
 
Spectat intro discumbéntes.
Vestes inter tot fulgentes
Écquis nudus cérnitur?
 
О quod pondus catenárum!
O quis horror tenebrárum,
Queis ligátus tráditur!
 
Quot infírmi sopiúntur,
Mortis somno quot premúntur,
Rei carnis Dómini!
 
Heu! quo сæci vos abítis?
Vitam præstat vera vitis:
Quáre moriémini?
 
At nos ad quem juvat ire?
In quem juvat nos sitíre?
A te, Jesu, quem audíre,
Via, vita, véritas?
 
Non jam stamus irridéntes:
Cor supérbum conteréntes,
Láudi planctum commiscéntes,
Mentes damus súbditas.
 
Et nos super cecidérunt,
Quæ te probra tetigérunt:
In profános exarsérunt
Corda te timéntium.
 
Agne mitis, expiátum
Mundi tollis qui peccátum;
Quo te flemus conculcátum
Tolle nefas ímpium.
 
Os occlúde blasphemánti,
Sana mentem nauseánti,
Ne des Sanctum usurpánti;
Ne te credas non amánti;
Fac te cuncti páveant.
 
Scelus adhuc dum vidémus,
Fletus præter quid nos demus?
En nos tibi devovémus:
Fletus ipse, quos spondémus,
Da, qui tibi pláceant.
Amen.
  
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu, dicitur:
Tractus. Dan. 9, 5, 16 et 18. Peccávimus, iniquitátem fécimus, Dómine, in omnem justítiam tuam.
℣. Avertátur, óbsecro, ira tua, et furor tuus a civitáte tua Jerúsalem, et monte sancto tuo.
℣. Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: áperi óculos tuos, et vide desolatiónem nostram.
  
Tempore Paschali, loco Gradualis, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 68, 10. Zelus domus tuæ comédit me, Dómine: et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me. Allelúja.
℣. Ps. 78, 12-13. Impropérium exprobravérunt tibi, Dómine: nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, confitébimur tibi in sǽculum. Alleluia.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Math. 22, 1-14.
  
In illo témpore: Jesus dixit íterum in parábolis (Princípibus sacerdótum et Pharisǽis), dicens: Símile factum est regnum cœlórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias; et nolébant veníre. Íterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta; veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt; et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, irátus est; et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis sui: Núptiæ quíem parátæ sunt; sed qui invitái erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétæ sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex ut vidéret discumbéntes; et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti, non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in tenébras exterióres; ibi erit fletus et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
   
Offertorium. Heb. 10, 22 et 24. Ad Christum accedámus cum vero corde, in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala; et considerémus ínvicem in provocatiónem charitátis, et bonórum óperum. (T. P. Allelúja).
  
SECRETA
Deus, qui Unigénitum tuum in cruce pro transgressóribus orántem exaudísti; quǽsumus, ut nos, qui in altári tuo ipsum offérimus, pro contaminatóribus mensæ íllius orántes, cleménter exaudíre dignéris. Per eúndem.
  
Præfatio de Sanctissimo Sacramento.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, per Christum Dóminum nostrum. Qui, remótis carnálium victimárum inánibus umbris, Corpus et Sánguinem suum nobis in Sacrifícium commendávit: ut in omni loco offerátur nómini tuo, quæ tibi sola complácuit, Oblátio munda. In hoc ígitur inscrutábilis sapiéntiæ, et imménsæ caritátis mystério, idípsum quod semel in Cruce perfécit, non cessat mirabíliter operári, ipse Ófferens, ipse et Oblátio. Et nos, unam secum hóstiam efféctos, ad sacrum invítat convívium, in quo ipse cibus noster súmitur, recólitur memória Passiónis ejus, mens implétur grátia, et futúræ glóriæ nobis pignus datur. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus, cumque omni milítia cœléstis exércitus, hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Communio. Heb. 10, 29. Quánto putátis meréri supplícia, qui Fílium Dei conculcáverit, et sánguinem testaménti pollútum duxérit, in quo sanctificátus est? (T. P. Allelúja).
  
POSTCOMMUNIO
Dómine Jesu Christe, qui zelo domus Dei succénsus, vendéntes et eméntes de templo ejecísti: da comedéntibus panem tuum, eódem zelo animári; et propter reos córporis tui, aut tabéscere geméntes: aut ad prohibéndum fortes ignéscere. Qui vivis et regnas.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)