Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 2 de febrero de 2011

MISA DE LA PURIFICACIÓN DE SANTA MARÍA

Del Misal Romano de San Pío V
  

Die 2 Februarii
IN PURIFICATIONE B. MARIÆ V.
Duplex II classis

Si hoc Festum transfern contingit, hodie fit tantum benedíctio fit distributio Candelarum atque Processio Missa autem dicitur de Officio currenti; et in ea Candelæ accensæ in manibus non tenentur.

Finita Tertia, Sacerdos indutus Pluviali violaceo, vel sine Casula, cum Minstris similiter indutis, procedit ad benedicendum Candelas, in medio ante Altare vel ad cornu Epistolæ positas, et ipse, ibidem stans versus ad Altare, dicit manibus junctis in tono Orationis Missæ ferialis:

. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

ORATIO
Domine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui ómnia ex níhilo creásti, et jussu tuo per ópera apum hunc liquorem ad perfectionem cérei veníre fecísti: et qui hodiérna die petitiónem justi Simeónis implésti: te humíliter deprecámur; ut has candélas ad usus hóminum et sanitátem córporum et animárum, sive in terra sive in aquis, per invocatiónem tui sanctíssimi nóminis et per intercessiónem beátæ Maríæ semper Vírginis, cujus hódie festa devóte celebrántur, et per preces ómnium Sanctórum tuórum, bene  dícere et sancti  ficáre dignéris: et hujus plebis tuæ, quæ illas honorífice in mánibus desíderat portare teque cantando laudare, exáudias voces de coelo sancto tuo et de sede majestátis tuæ: et propítius sis ómnibus clamántibus ad te, quos redemísti pretióso Sánguine Fílii tui: Qui tecum.
. Amen.

Orémus.

ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum ulnis sancti Simeónis in templo sancto tuo suscipiéndum præsentásti: tuam súpplices deprecámur cleméntiam; ut has candélas, quas nos fámuli tui, in tui nóminis magnificéntiam suscipiéntes, gestáre cúpimus luce accénsas, bene  dícere et sancti  ficáre atque lúmine supérnæ benedictiónis accéndere dignéris: quaténus eas tibi Dómino, Deo nostro, offeréndo digni, et sancto igne dulcíssimæ caritátis tuæ succénsi, in templo sancto glóriæ tuæ repræsentári mereámur. Per eúndem Dóminum nostrum.
. Amen.

Orémus.

ORATIO
Dómine Jesu Christe, lux vera, quæ illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum: effúnde bene  dictiónem tuam super hos céreos, et sancti   fica eos lúmine grátiæ tuæ, et concéde propítius; ut, sicut hæc luminária igne visíbili accénsa noctúrnas depéllunt ténebras; ita corda nostra invisíbili igne, id est, Sancti Spíritus splendóre illustráta, ómnium vitiórum cæcitáte cáreant: ut, purgáto mentis óculo, ea cérnere póssimus, quæ tibi sunt plácita et nostræ salúti utília; quaténus post hujus sǽculi caliginósa discrímina ad lucem indeficiéntem perveníre mereámur. Per te, Christe Jesu, Salvátor mundi, qui in Trinitáte perfécta vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
. Amen.

Orémus.

ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum puríssimum ólei liquórem ad luminária ante conspéctum tuum júgiter concinnánda præparári jussísti: bene dictiónis tuæ grátiam super hos céreos benígnus infúnde; quaténus sic adminístrent lumen extérius, ut, te donánte, lumen Spíritus tui nostris non desit méntibus intérius. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.
. Amen.

Orémus.

ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui hodiérna die, in nostræ carnis substántia inter hómines appárens, a paréntibus in templo es præsentátus: quem Símeon venerábilis senex, lúmine Spíritus tui irradiátus, agnóvit, suscépit et benedíxit: præsta propítius; ut, ejúsdem Spíritus Sancti grátia illumináti atque edócti, te veráciter agnoscámus et fidéliter diligámus: Qui cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti vivis et regnas Deus, per ómnia sǽtula sæculórum.
. Amen.

Finitis Orationibus, Celebrans ponit incensum in thuríbulum: deinde ter aspergit Candelas aqua benedícta, dicendo Antiphonam Aspérges me Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor, sine cantu et sine Psalmo: et ter adolet incenso. Tum dignior ex Clero accedit ad Altare, et ab eo Celebrans accipit Candelam, non genuflectens nec osculans manum illius. Postea Celebrans stans m medio ante Altare versus ad populum, distríbuit Candelas, primum digniori, a quo ipse acceperat; deinde Diacono et Subdiacono paratis, et aliis Clericis singulatim per ordinem, ultimo laicis: omnibus genuflectentibus, Candelam et manum Celebrantis osculantibus, exceptis Prælatis, si adsint. Et cum inceperit distribuere Candelas, a Choro cantatur:

Antiphona. Luc. 2, 32. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.

Cantic. Ibid., 29-31. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
Deinde repetitur tota Antiphona Lumen ad revelatiónem géntium, quæ similiter repetitur post quemlibet Versum.
Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. Antiph. Lumen.
Quod parásti ante fáciem ómnium populorum. Antiph. Lumen.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Antiph. Lumen.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Antiph. Lumen.

His expletis, cantatur:
Antiph. Ps. 43, 26. Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: et líbera nos propter nomen tuum. Ps. ibid., 2. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. . Glória Patri.

Et repetitur: Exsúrge, Dómine.

Deinde Sacerdos dicit: Orémus.

Et si fuerit post Septuagesimam, et non in die Dominica, Diaconus dicit:

Flectámus génua. . Leváte.

ORATIO
Exáudi, quǽsumus, Dómine, plebem tuam: et, quæ extrinsécus ánnua tríbuis devotióne venerári, intérius asséqui grátiæ tuæ luce concéde. Per Christum, Dóminum nostrum.
. Amen.

Deinde fit Processio. Et primo Celebrans ponit incensum in thuribulum: postea Diaconus vertens se ad populum, dicit: Procedámus in pace. Et Chorus respondet: In nómine Christi. Amen. Præcedit Thuriferarius cum thuribulo fumiganti: deinde Subdiaconus paratus, deferens Crucem, medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis: sequitur Clerus per ordinem, ultimo Celebrans cum Diacono a sinistris, omnes cum Candelis accensis in manibus: et cantantur Antiphonæ sequentes:

Antiph. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: ampléctere Maríam, quæ est coeléstis porta: ipsa enim portat Regem glóriæ novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens Símeon in ulnas suas, prædicávit pópulis, Dóminum eum esse vitæ et mortis et Salvatórem mundi.

Alia Antiph. Luc. 2, 26, 27 et 28- 29. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini: et cum indúcerent Púerum in templum, accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, in pace. . Cum indúcerent púerum Jesum parentes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, ipse accépit eum in ulnas suas.

Et ingrediendo Ecclesiam, cantatur:

. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum, aut duos pullos columbárum: * Sicut scriptum est in lege Dómini.
. Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Moysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino. * Sicut scriptum est in lege Dómini.
. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. * Sicut scriptum est in lege Dómini.

Finita Processione, Celebrans et Ministri, depositis violaceis, accipiunt paramenta alba pro Missa. Et Candelæ tenentur in manibus accensæ, dum legitur Evangelium, et iterum ab incepto Ganone usque ad expletam Communionem.

Hodie prohibetur quælibet Missa votiva, etiam sollemniis, de Christo Domino.

Ad Missam

Introitus. Ps. 47, 10-11. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ: justítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. . Glória Patri.

ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus: ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus; ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per eúndem Dóminum.

Léctio Malachíæ Prophétæ.
Malach. 3, 1-4.

Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mitto Angelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et Angelus testaménti, quem vos vultis. Ecce, venit, dicit Dóminus exercítuum: et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum: et sedébit conflans et emúndans argéntum, et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum: et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia. Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies sýtuli et sicut anni antíqui: dicit Dóminus omnípotens.

Graduale. Ps. 47, 10-11 et 9. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ.
. Sicut audívimus, ita et vídimus m civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.

Allelúja, allelúja. . Senex Púerum portábat: Puer autem senem regébat. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Luc. 2, 29-32. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum.
. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 22-32.

In illo témpore: Postquam impleti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Moysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur. Et ut darent hóstiam, secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum aut duos pullos columbárum. Et ecce, homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat in eo. Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum parentes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo: et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace: Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum: Quod parásti ante fáciem ómnium populórum: Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.

Credo.

Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.

SECRETA
Exáudi, Dómine, preces nostras: et, ut digna sint múnera, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, subsídium nobis tuæ pietátis impénde. Per Dóminum.

Præfatio de Nativitate.

Communio. Luc. 2, 26. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.

POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum nostrum.

In omnibus Missis de Officio semiduplici aut simplici, et in Missis votivis, quæ pro re gravi et publica simul causa non sint, a die 3 Februarii usque ad Feriam III post Domimcam Quinquagesimæ inclusive, dicuntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, nempe 2. ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis, et 3. ad libitum eligenda

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración es causal de no publicación.

Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)